라틴어 문장 검색

Quod ego minime reor esse pro agricola;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 5장 1:3)
Cui nostrae sententiae scio paene omnium agricolarum diversam esse opinionem, quae de Amineis inveterata longo iam tempore convaluit, tamquam natali et ingenita sterilitate laborantibus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:3)
nam in eo quoque falluntur agricolae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 1:2)
Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:1)
Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt quotuvas sarmentum habuerit, dum et ex vite fertili legatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:3)
Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricolae malleolum legenti praecepit ea, quae paulo ante rettulimus?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 6:2)
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
minus tamen multis quam postulabat prave detorta et inveterata opinio rusticorum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:4)
Quis enim vel mediocris agricola nesciat etiam durissimum tofum vel carbunculum, simulatque sit confractus et in summo regestus, tempestatibus et gelu nec minus aestivis putrescere caloribus ac resolvi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 7:1)
Eius autem ratio cum Italici generis futuris agricolis tum etiam provincialibus tradenda est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 1:1)
Id genus vineti non conducit agricolae, nisi ubi laetissimo solo vitis amplo incremento consurgit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 4:2)
Primum autem praedicti operis exordium est, non ut huius temporis plerique faciunt agricolae, sulcum paulatim exaltare et ita secundo vel tertio gradu pervenire ad destinatam pastinationis altitudinem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 9:1)
Id genus mensurae ciconiam vocant rustici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 11:2)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre, et quasi emicuit atque prosiluit, seu quia cacumine attenuata praedicti teli speciem gerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION