라틴어 문장 검색

Et profecto nihil hoc verius.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:5)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Alioquin ut supra quoque meminimus, cujusque populi fides, quantamcunque astruat falsitatem refelli non poterit, etsi in tantam devoluta sit caecitatem ut idolum quodlibet Deum esse ac coeli ac terrae creatorem fateatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:4)
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:3)
Neque vere, ut Montanus somniat, prophetae in exstasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur, et quod aliis erudirent, ipsi ignorarunt quid dicerent.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:15)
Non quoniam Deus est Trinitas, ideo triplex putandus est, alioquin minor esset in singulis, quam in tribus pariter. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 30:4)
Quocirca hoc vere unum in quo nullus numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est. neque substantivum fieri potest:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:9)
Vera, inquit, immortalitas, hoc est summa illa incommutabilitas quam Deus habet solus qui mutari omnino non potest.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:4)
vere ergo ille est qui incommutabilis est.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 32:8)
Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)
Sed nec substantiae secundum eos supponitur Deus, licet ipse maxime sit res per se existens, et verum et incommutabilem esse ipse solus a se habeat a quo sunt omnia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:2)
Neque enim substantia non est Deus, si vere subsistere naturam et incommutabilem esse, in ipso attendamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:3)
Unde manifestum est Deum abusive vocari substantiam, ut nomine usitatiori intelligatur essentia, quae vere ac proprie dicitur, ita ut fortasse Deum solam dici oporteat essentiam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 35:14)
Unde cum dicimus Deum priorem esse mundo, sive existere ante tempora, quis sensus in his verbis verus esse potest de processione Dei et successione istorum, si haec verba ad hominum institutionem accipiamus, secundum ipsam temporis significationem, secundum tempus priorem esse mundo vel exstitisse, hoc est in tempore praeterito fuisse antequam tempus esset aliquid?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:17)
Alioquin identitas potius quam similitudo diceretur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION