라틴어 문장 검색

Hac exitiali peste quassatis, paucis intemperantia aestuum consumptis, quos multitude augebat, tandem nocte quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato, sospitas retenta est corporum firma.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 8:1)
Itaque vespera tenebrante, cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna, multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens, obscurae praesidio noctis postica per quam nihil servabatur evado, et squalentum peritia locorum, comitumque adiutus celeritate, ad decimum lapidem tandem perveni.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 5:1)
Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 5:1)
Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum inferior cuncta maerore compleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam, Antiochia pulsibus eius excisa, relatam reliquerant apud Carras.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 11:1)
Sed ille ut fax vel incensus malleolus, volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam, a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem, e navi exsiluit improvisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum, trahendumque si resistere niteretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 9장 6:1)
Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 2:1)
Quocirca et ipse et visorum interpretes, praesentia contemplantes, diem secutum, qui erat quartum decimum kalendas Aprilis, observari debere pronuntiabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 3:2)
Deinde ut hostibus (si erupissent usquam) vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse, Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, opportunis in locis castra metandi, armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi convenisset plures aestimarentur aut pauci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 3:1)
Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, complures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti, voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 17:1)
Sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa, Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio, fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens, ut constipatione densa feroces leonum frustrentur assultus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 5:1)
Quo etiam id inter alia multa spernente, orabant haruspices, saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti, imperatore omni vaticinandi scientia reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 8:1)
Qui consumptis aliquot annis, domum eius in Transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti, quod vilis quidam plebeius finxerat, dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias exstincturum, quam id venditurum pretiis quibus sperabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 4:1)
Et quoniam aliquot diebus emensis, nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum quae visebantur, iniecta cohortium manu, vorax flamma vastabat, praeter alimenta quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 7:2)
Dum apud Persas (ut supra narravimus), perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam, urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 1:1)
tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis quos (ne violentur humoribus) famulo tradidit, digitis ut metatis abit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION