라틴어 문장 검색

captes astutus ubique testamenta senum neu, si vafer unus et alter insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.17)
quorum cum in Privernati unus, alter in Albano, tertius in Tiburti sermonem habitum complecteretur, , ubi essent eae possessiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 153:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
Quae cum multos dies noctisque aestuans agitaret, forte quidam Ligus, ex cohortibus auxiliariis miles gregarius, castris aquatum egressus haud procul ab latere castelli, quod auersum proeliantibus erat, animum aduertit inter saxa repentis cocleas, quarum cum unam atque alteram, dein plures peteret, studio legendi paulatim prope ad summum montis egressus est.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장2)
Aliquis fortasse, unus aut alter incidet, et hic ipse formandus tibi erit instituendusque ad intellectum tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 9:4)
abdicauit unum, alterum, tertium.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 3:16)
quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero verbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione revocanda est.
(세네카, 행복론, Liber V 149:6)
vaccarum uno die alterove mugitus auditur, nec diutius equarum vagus ille amensque discursus est ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 38:2)
Irascebatur illi ob unum aut alterum liberius dictum, quod tacitus ferre non potuerat Seianum in cervices nostras ne imponi quidem, sed escendere.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 133:2)
Et ipsa de milite similia sompnia habebat, | et unus formam alterius ymaginariam in mente conceperat, ac si mutuo se vidissent.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:3)
una aut altera nox nondum est in amore peracta, et dicor lecto iam gravis esse tuo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b3)
sin autem longo nox una aut altera lusu consumpta est, non me crimina parva movent.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3219)
et nunc, dum in carbaso sudat unus, alter in bombyce, tu endromidatus exterius, intrinsecus fasceatus, insuper et concava municipis Amerini sede compressus discipulis non aestu minus quam timore pallentibus exponere oscitabundus ordiris:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 2:1)
huic duos flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:2)
uno aut altero arrepto quieturos alios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION