라틴어 문장 검색

ego vero non tantum insignibus vestris, quae tu hactenus quanto liberius, tanto inpatientius praestolabare (quamquam his quoque granditer), quantum concordia fruor;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Papianillae Suae salutem 4:1)
cultu peracto vigiliarum, quas alternante mulcedine monachi clericique psalmicines concelebraverant, quisque in diversa secessimus, non procul tamen, utpote ad tertiam praesto futuri, cum sacerdotibus res divina facienda;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:13)
quocirca solvere modo litteras paulo politiores aut intempestive petor aut inpudenter aggredior, quas vel ioco lepidas vel stilo cultas alternare felicium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 3:3)
orsa lyrae vis est atque ira tacendi impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum15)
Atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum constitit adsuetaque infecit nube penates, protinus adtoniti fratrum sub pectore motus, gentilesque animos subiit furor aegraque laetis invidia atque parens odii metus, inde regendi saevus amor, ruptaeque vices iurisque secundi ambitus impatiens, et summo dulcius unum stare loco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권38)
sed enim ipse manu praegressus avorum facta, diu tuto superum contemptor et aequi impatiens largusque animae, modo suaserit ira - , unus ut e silvis Pholoes habitator opacae inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, ante fores, ubi turba ducum vulgique frementis, Amphiarae, tuas " quae tanta ignavia " clamat,
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권237)
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit, vulneris impatiens, umeri quod tegmine dextri intrarat facilemque cutem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권374)
"stant undique in armis foedam indignantes noctem vigilesque superbos, ecce repens superis animum lymphantibus horror Thiodamanta subit formidandoque tumultu pandere fata iubet, sive hanc Saturnia mentem, sive novum comitem bonus instigabat Apollo, prosilit in medios, visu audituque tremendus impatiensque dei, fragili quem mente receptum non capit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권57)

SEARCH

MENU NAVIGATION