라틴어 문장 검색

et primum est ipsa terrena habetque ex umore aquae fontes, item calores, unde etiam sulphur, alumen, bitumen nascitur, aerisque spiritus inmanes, qui, cum graves per intervenia fistulosa terrae perveniunt ad fossionem puteorum et ibi homines offendunt fodientes, vi naturali vaporis obturant eorum naribus spiritus animales;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장56)
non minusque sunt innumerabili modo rationes machinationum, de quibus non necesse videtur disputare, quod non sunt ad manum cotidianae, ut sunt molae, folles fabrorum, raedae, cisia, torni ceteraque, quae communes ad usum consuetudinibus habent opportunitates.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장25)
taurinis follibus Plautus "quam folles taurini habent, cum liquescunt petrae, ferrum ubi fit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1711)
Folle decet pueros ludere, folle senes.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XLVII Follis3)
Subluvies et intertrigo pice per se liquida, vel alumine et sulfure atque aceto mixtis litae curentur, vel tenero punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito, superfusoque aceto vel aeris rubigine infriata,vel combusta galla cum austero vino levigata et inlita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION