라틴어 문장 검색

unde et Romani solem sub nomine et specie Iani Didymaei Apollinis appellatione venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 64:3)
certe Romani utrumque patris appellatione venerantur, alterum Liberum patrem, alterum Marspitrem, id est Martem patrem, cognominantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 3:2)
verum sacratissima et augustissima Aegyptii cum religione venerantur, ultraque memoriam, quae apud illos retro longissima est, ut carentem initio colunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 7:2)
Deo enim, quem summum maximumque venerantur, Adad nomen dederunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 17:2)
Constat enim, sicut Cloatius Verus Ordinatorum libro secundo docet, esse Deli aram apud quem hostia non caeditur, sed tantum sollemni deum prece venerantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 2:1)
SI DEUS SI DEA EST CUI POPULUS CIVITASQUE CARTHAGINIENSIS EST IN TUTELA, TEQUE MAXIME, ILLE QUI URBIS HUIUS POPULIQUE TUTELAM RECEPISTI, PRECOR VENERORQUE VENIAMQUE A VOBIS PETO UT VOS POPULUM CIVITATEMQUE CARTHAGINIENSEM DESERATIS, LOCA TEMPLA SACRA URBEMQUE EORUM RELINQUATIS ABSQUE HIS ABEATIS,
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 7:2)
Nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum, Cernere erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 14:1)
In eo loco qui dominum eius domus salutatum venerant priusquam admitterentur consistebant:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 20:1)
Probo, Symmache, propositum tuum quo philosophiam ea quam maximam putas observatione veneraris, ut tantum intra suum penetral aestimes adorandam:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:2)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:2)
Inde perit primum quondam veneranda potestas Iuris inops:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:11)
Permixta secundo Ordine nobilitas, venerandaque corpora ferro Urgentur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:13)
Tarpeiis qui saepe deis sua tura negarunt, Inclusum fusco venerentur cespite numen.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:21)
Ut ducis implevit visus veneranda vetustas, Erexit subitas congestu cespitis aras, Votaque thuricremos non irrita fudit in ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION