라틴어 문장 검색

"Ceterum virgines, quales apud diversas hereses et quales apud inpurissimum Manicheum esse dicuntur, scorta sunt aestimanda, non virgines."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:168)
amatorum pretium calceorum egentibus largietur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:15)
et ceteras ineptias amatorum, omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates in comoediis erubescimus, in saeculi hominibus detestamur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:41)
sacerdotes idolorum, mimi et aurigae et scorta hereditates capiunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:2)
Aut si certe libido non stimulat, quae tanta insania est in morem scortorum prostituere castitatem, ut augeantur divitiae, et propter rem vilem atque perituram pudicitia, quae et pretiosa et aeterna est, polluatur?
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:16)
Ego, diversorii Bethlemitici et praesepis dominici amator, in quo virgo puerpera Deum fudit infantem, ancillam Christi non de nobilitate veteris historiae, sed de ecclesiae humilitate producam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:16)
Tanta prior maritus vitia habuisse narratur, ut ne scortum quidem et vile mancipium ea sustinere posset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:2)
venerat obses, hic fiunt homines, nam si mora longior urbem indulsit pueris, non umquam derit amator, mittentur bracae cultelli frena flagellum;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II89)
"at tu, cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres et dubitas alta Chionen deducere sella, da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III56)
Spondet amatorem tenerum vel divitis orbi testamentum ingens calidae pulmone columbae tractato Armenius vel Commagenus haruspex;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI274)
Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 13:2)
Ad hoc scorta, calones, sarcinae nisi ad usum necessariae amputantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 10:3)
Tanti sceleris indicium per Fulviam emersit, vilissimum scortum, sed patriciis innocentius.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 6:1)
at lacrimans exclusus amator limina saepe floribus et sertis operit postisque superbos unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:21)
idque sua causa consuerunt scorta moveri, ne complerentur crebro gravidaeque iacerent, et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION