라틴어 문장 검색

— Confiteor, inquam, nunc me indubitato cernere quae dudum incerta uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:24)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)
Quid igitur, quonam modo deus haec incerta futura praenoscit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 5:1)
Quodsi apud illum rerum omnium certissimum fontem nihil incerti esse potest, certus eorum est euentus quae futura firmiter ille praescierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 6:2)
quae si ullo modo cogitari queat, nihil prorsus relinquetur ambigui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:4)
Quodsi quae incerti sunt exitus ea quasi certa prouidentur, opinionis id esse caliginem non scientiae ueritatem;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:15)
reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Uticam versus petere visae sunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:6)
Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum.
(카이사르, 아프리카 전기 21:5)
Vergilius praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas naves Caesarianas consectari coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 28:2)
vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis?
(카이사르, 내란기, 2권 32:13)
His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 5장3)
tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 32장5)
Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 37장7)
Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 34장4)
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION