라틴어 문장 검색

Si hiems sicca ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 13:2)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 14:1)
At si a prima hieme austri ad ultimum ver continuarunt, laterum dolores, et insania febricitantium, quam φρενῖτιν appellant, quam celerrime rapiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:1)
At si sicca aestas aquilones habuit, autumno vero imbres austrique sunt, tota hieme, quae proxima est, tussis, destillatio, raucitas, in quibusdam etiam tabes oritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 15:3)
strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 7:6)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris sollicitavit odor, tumidus quatiensque decoras curvata cervice iubas Pharsalia rura pervolat et notos hinnitu flagitat amnes naribus accensis;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:186)
quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes auriferi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:159)
diversus ad Austrum cursus et Arctoum fluviis mare.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:161)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
Redditus imperiis Auster subiectaque rursus alterius convexa poli.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:1)
non illos strepitus impendentisque procellae signa nec adventus dubii deterruit Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:322)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
urbs aequaeva polo, tum demum ferrea sumet ius in te Lachesis, cum sic mutaverit axem foederibus natura novis, ut flumine verso inriget Aegyptum Tanais, Maeotida Nilus, Eurus ab occasu, Zephyrus se promat ab Indis Caucasiisque iugis calido nigrantibus Austro Gaetulas Aquilo glacie constringat harenas.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION