라틴어 문장 검색

insequar invitum, puppimque amplexa recurvam per freta longa trahar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:33)
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes, et gravis increvit mutatis insula membris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 60:1)
Perque aera vento ad iussam delata domum est et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 84:2)
Invito potui circumdare bracchia collo et, si reicerer, potui moritura videri amplectique pedes adfusaque poscere vitam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:12)
Umbra subit terras et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 8:1)
Confessam amplectitur heros et potitur votis ingentique implet Achille.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 32:5)
Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos per somnum, corpusque petens amplectitur auras exclamatque "mane!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:1)
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 78:1)
amplectitur amens exanimem clamatque piget, piget esse secutum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:7)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)
flentem flentes amplectimur ipsi haeremusque ducis collo nec verba locuti ulla priora sumus quam nos testantia gratos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 36:6)
dum licet, amplectar:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 330)
13. Urgens custodiendi communem domum nostram provocatio sollicitudinem amplectitur de tota familia humana congreganda ad tolerabilem et integram progressionem inquirendam, quia scimus res mutari posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 19:1)
Hoc modo proponere oecologiam valebimus quae, suis in variis rationibus, locum amplectatur peculiarem quem homo hoc in mundo occupat eiusque necessitudines cum realitate quae circa eum est.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:6)
137. Eo quod omnia inter se arte coniunguntur nec non quaestiones nostrae aetatis visionem postulant quae omnes aspectus mundani discriminis consideret, quasdam nunc proponimus de diversis aspectibus oecologiae integrae sententias quae liquido rationes humanas socialesque amplectatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 180:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION