라틴어 문장 검색

Rex etiam dum Exoniae moratus est commissarios deputavit baronem Darcium et alios, qui omnes qui Perkino aut Cornubiensibus, sive in praelio sive in fuga, adhaeserant pecuniis mulctarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:16)
Fieri potest ut rex in hoc matrimonium eo magis inclinaret quod indies audisset procedere matrimonium inter veterem affinem et amicum suum Ferdinandum Arragoniae et foeminam de Fois, unde rex ille regi Gallo adhaerere coepi, a quo semper antea fuisset alienus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:5)
quae virginis os et vultum extulit, ad uterum vero monstra latrantia succingebantur et adhaerebant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:15)
ut, postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines quid erroris subesse et adhaerere possit, atque ad probationes magis fidas et magis exquistas (si quae sint) expergiscantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:9)
et quod alteri corpori facile adhaeret, idque madefacit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:11)
Itaque si istae doctrinae plane instar plantae a stirpibus suis revulsae non essent, sed utero naturae adhaererent atque ab eadem alerentur, id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 164:4)
Itaque si corpus aliquod tangibile et crassum nanciscatur (ut digitum, papyrum, quidvis aliud), adhaeret statim, nec facile divellitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 447:6)
Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam eundum fuerit confectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:9)
Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:7)
Humilioris fortunae viri qui in ambitu sint alicui parti adhaerere debent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:4)
Quin et et in ambientibus ita caute adhaerere ut videatur quis alteri ex partibus addictus, et tamen parti adversae minime odiosus, viam quandam sternit ad honores per medium factionum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:6)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram;
(불가타 성경, 아모스서, 3장14)
Et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius, quam extenderat superbe, et attulerunt et suspenderunt contra Ierusalem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장47)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION