라틴어 문장 검색

frondator, qui arbores amputat, et qui frondibus manipulos facit, hiemis tempore animalibus ad pastum offerendos, et qui manibus vitium folia avellit, quo ardor solis uvam maturiorem reddat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 563)
quod tangit etiam Horatius dicens "post ignem aetheria domo sub- ductum macies et nova febrium terris incubuit cohors". ipsum etiam Prometheum per Mercurium in monte Caucaso religa- verunt ad saxum, et adhibita est aquila, quae eius cor exederet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 424)
et hoc quia per prudentiam fecit, duce Mercurio, qui prudentiae et rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4210)
alii hunc ferula ignem de caelo subripuisse ferunt et ideo a Iove religatum ad Caucasum et volucri obiectum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 4219)
postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim con- versa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 748)
sed Hercules, miseratus Daphnidis, venit ad regiam et audita condicione certaminis, falcem ad metendum accepit eaque regi ferali sopito metendi carmine caput amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 687)
ex quibus Clodius quidam dixit, se omnem litem amputaturum interfecto Vergilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 117)
unde etiam pro- verbium hoc natum est 'lupus in fabula', quotiens supervenit ille, de quo loquimur et nobis sui praesentia amputat facultatem loquendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 542)
stringunt frondes amputant, decutiunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 611)
cui, dum hoc facit, ferrum de manubrio decidit et ei caput amputavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 187)
luxuriem segetum bene 'luxuriem', ut ostendat rem superfluam et nocituram, nisi amputetur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1121)
alii fibras proprie dicunt rei cuiusque extremitates, sicut Cicero in Gabinium "fibrae cin- cinnorum madentes" et in Tusculanis "non solum ra- mos amputare miseriarum, sed omnes radicum fibras evellere". unde et iocineris extremae partes fibrae a nonnullis appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1205)
nisi falce amputaveris ramos, propter 'aut umbra nocet';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1554)
vires suas quia tenera virgulta solent religari fustibus validioribus, sicut supra ait de vitibus "viribus eniti qua- rum et contemnere ventos".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4271)
tortosque ixionis a. quibus religatus ad rotam est, post- quam inlicitos Iunonis petivit amplexus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 381)

SEARCH

MENU NAVIGATION