라틴어 문장 검색

et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos, restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum;- haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aetolorum, adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani extollentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 339:1)
si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita ratam fore pacem si Philippus arma ab Romanis sociisque quique eorum dicionis essent abstinuisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 345:1)
omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli, quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque, utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri velitis vos rogo, Quirites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 469:2)
in Sicilia Syracusae, Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes, receptaque provincia in dicionem populi Romani est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 593:1)
qui simul in potestate vestra erunt, extemplo omnia quae nunc sub Carthaginiensibus sunt in dicionem tradent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 619:2)
castrisque inde motis, ut omnia auxilia quae diffusa latius tueri non poterat in extremum Italiae angulum Bruttios contraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium agrum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 751:1)
nostri maris ora omnisque ferme Hispania qua in orientem vergit Scipionis ac Romanae dicionis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 4:1)
ea sine certamine tota gens in dicionem populi Romani rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 172:2)
non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 281:1)
Marcius inde in barbaros, si qui nondum perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos missus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 317:1)
ipse L. Lentulo et L. Manlio Acidino propraetoribus provincia tradita decem navibus Romam rediit, et senatu extra urbem dato in aede Bellonae quas res in Hispania gessisset disseruit, quotiens signis conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas gentes in dicionem populi Romani redegisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 551:2)
facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 658:2)
"scio, quanti aestimentur nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo momenti esse si probe sciatis et quo modo proditi Locri Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti in dicionem vestram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 225:2)
quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit, et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro militibusque fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 226:1)
gens Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 405:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION