라틴어 문장 검색

Itaque et ingenia natura fortia iracundiam ferunt nihilque tenue et exile capiunt ignea et fervida, sed imperfectus illis vigor est ut omnibus, quae sine arte ipsius tantum naturae bono exsurgunt, sed nisi cito domita sunt, quae fortitudini apta erant, audaciae temeritatique consuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 81:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
" Ego vero nihil magis suaserim quam sumere ingentem animum et haec, propter quae litigamus, discurrimus, anhelamus, videre quam humilia et abiecta sint, nulli qui altum quiddam aut magnificum cogitat respicienda.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 190:2)
monstra superavit prius quam nosse posset, gemina cristati caput angues ferebant ora, quos contra obvius reptabat infans igneos serpentium oculos remisso lumine ac placido intuens;
(세네카, Hercules Furens 3:8)
Pavefactus infans igneo vultu patris perit ante vulnus, spiritum eripuit timor.
(세네카, Hercules Furens 15:6)
at ille voltus ignea torquens face imum inter omnis sequitur et quaerit Lichan.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:20)
Converte, Titan clare, anhelantes equos, emitte noctem:
(세네카, Hercules Oetaeus 17:1)
certa si visus notat, reclinis ecce corde anhelante aestuat;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:3)
numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis?
(세네카, 메데아 7:16)
minora meritis patiar - ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus [interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus,] hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit;
(세네카, 메데아 8:17)
telum deposuit Iuppiter igneum oditque Baccho veniente fulmen.
(세네카, 오이디푸스 6:52)
per Styga, per amnes igneos amens sequar.
(세네카, 파이드라 16:32)
graviora vidi, quae pati clausos iubet Phlegethon nocentes igneo cingens vado:
(세네카, 파이드라 17:13)
de monte tellus igneos volvens globos,
(세네카, Phoenissae 320:1)
Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.
(세네카, Thyestes 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION