라틴어 문장 검색

Quem dum presbyter suus lingua patria, quam rex et domestici eius non nouerant, quare lacrimaretur, interrogasset:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:14)
Nec multo post dira antistitis praesagia tristi regis funere, de quo supra diximus, impleta sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:19)
Sed et ipse antistes Aidan non plus quam XIIo post occisionem regis, quem amabat, die, id est pridie Kalendas Septembres, de saeculo ablatus, perpetua laborum suorum a Domino praemia recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 2:20)
Quae cuncta, ut praedixerat antistes, ex ordine conpleta sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:6)
Presbyter quidam, nomine Utta, multae grauitatis ac ueritatis uir, et ob id omnibus, etiam ipsis principibus saeculi honorabilis, cum mitteretur Cantiam ob adducendam inde coniugem regi Osuio, filiam uidelicet AEduini regis Eanfledam, quae occiso patre illuc fuerat adducta;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV.3)
Quo tempore reuerentissimus antistes Aidan in insula Farne, quae duobus ferme milibus passuum ab urbe procul abest, morabatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:1)
Haec in praefato antistite multum conplector et amo, quia nimirum haec Deo placuisse non ambigo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII. 1:17)
Contigit autem post aliquot annos, ut Penda Merciorum rex cum hostili exercitu haec in loca perueniens, cum cuncta, quae poterat, ferro flammaque perderet, uicus quoque ille, in quo antistes obiit, una cum ecclesia memorata flammis absumeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVII.12)
et ipsius quoque monasterii negotiis alienare, reliquit monasterii et animarum curam fratri suo Fullano, et presbyteris Gobbano et Dicullo, et ipse ab omnibus mundi rebus liber in anchoretica conuersatione uitam finire disposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 3:5)
et qui tempore illo Orientalium Anglorum, qui Hrofensis ecclesiae fuerint antistites.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.2)
quem ordinaturus uenit illuc Ithamar, antistes ecclesiae Hrofensis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XX.7)
Paucitas enim sacerdotum cogebat unum antistitem duobus populis praefici.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI. 1:6)
Et acceptis IIII presbyteris, qui ad docendam baptizandamque gentem illius et eruditione et uita uidebantur idonei, multo cum gaudio reuersus est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI.8)
Erant autem presbyteri, Cedd, et Adda, et Betti, et Diuma, quorum ultimus natione Scottus, ceteri fuere de Anglis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI.9)
Adda autem erat frater Uttan presbyteri inlustris, et abbatis monasterii, quod uocatur Ad Caprae Caput, cuius supra meminimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXI.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION