라틴어 문장 검색

Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum hoc digito gestaverint qui est in manu sinistra minimo proximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 1:1)
VETERES GRAECOS anulum habuisse in digito accepimus sinistrae manus qui minimo est proximus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:1)
Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, X 2:2)
item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XV 7:1)
Neque mihi, inquit, aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIV 2:3)
etenim omnium regis subditorum Stanleius erat ditissimus, quod postea patuit, inventis in castello suo de Holt quadragina millibus mercarum in pecuniis signatis et vasis aureis et argenteis, praeter iocalia, supellectilem lautam, pecorum greges et armenta, et alia bona mobilia ingenti copia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 15:15)
Pars tamen poterat per iocalia aut per vasa aurea et argentea repraesentari, et ratio inita est quo pacto iuste et indifferenter aestimarentur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 9:3)
ex quo etiam fit, ut annuli rotati videantur globosi, et fax ardens, noctu velociter portata, conspiciatur caudata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:8)
Tulit ergo rex anulum, quo utebatur, de manu sua et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장10)
Vocatique sunt scribae regis mense primo, tertia decima die eius, et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas regis et duces provinciarum et principes diversarum gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum, ex nomine regis Asueri; et litterae ipsius signatae anulo.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장12)
Tulitque rex anulum suum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo; Esther autem constituit Mardochaeum super domum Aman.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장2)
Ipsaeque epistulae, quae ex regis nomine mittebantur, anulo ipsius obsignatae sunt et missae per veredarios electis equis regiis discurrentes.
(불가타 성경, 에스테르기, 8장10)
canentes ad vocem psalterii, sicut David excogitant sibi vasa cantici;
(불가타 성경, 아모스서, 6장5)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Et dixit Dominus ad me: " Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti;
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION