라틴어 문장 검색

multos enim, quibus loquendi ratio non desit, invenias quos curiose potius loqui dixeris quam Latine, quomodo et illa Attica anus Theophrastum, hominem alioqui disertissimum, adnotata unius adfectatione verbi, hospitem dixit nec alio se id deprehendisse interrogata respondit, quam quod nimium Attice loqueretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:4)
sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 325:3)
nam etiam si soror mea Graece nescit, ego scio:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:14)
es quibus fuit SABINVS CLODIVS, in quem uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Per uim metumque gesta ne sint rata. Pacta conuenta legibus facta rata sint. Expositum qui agnouerit solutis alimentis recipiat. Quidam duos filios expositos sustulit, educauit. quaerenti patri naturali pollicitus est se indicaturum ubi essent, si sibi alt 13:3)
Quot illa anus efferendis heredibus lassa ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 39:5)
Volesus nuper sub divo Augusto proconsul Asiae, cum trecentos uno die securi percussisset, incedens inter cadavera vultu superbo, quasi magnificum quiddam conspiciendumque fecisset, graece proclamavit :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 28:1)
In SABINVM CLODIVM uno die et Graece et Latine declamantem multa urbane dicta sunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, expositum repetens ex duobus.34)
quas petam latebras anus?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:10)
quas petam terras anus, invisa saevis regibus (si quis tamen rex est relictus saevus)?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:18)
quod tibi infelix anus quaeram sepulchrum?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:46)
agedum senile pectus, o miserae manus, pulsate, at una funeri tanto sat est grandaeva anus defecta, quod totus brevi iam quaeret orbis?
(세네카, Hercules Oetaeus 27:19)
fervidos iuvenes anus
(세네카, Phoenissae 420:1)
tuosne potius, an tuos luctus, anus?
(세네카, Troades 1089:1)
Venit autem quedam anus ad visitandum eum.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:11)
Ait anus:
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 5. Secundi sapientis secunda historia: Catula 1:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION