라틴어 문장 검색

Igitur cum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere neque de contentione ridere, sed tacens, anxius, segregatus dolere nescio quid vultu fatebatur.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 1:1)
"Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffinditur, quia viam nescit, haeret anxius nec singulas audet eligere nec universas probare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:8)
"Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia sollicita vestigat:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:7)
num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:9)
Capessentibus autem rem publicam nihilo minus quam philosophis, haud scio an magis etiam et magnificentia et despicientia adhibenda est rerum humanarum, quam saepe dico, et tranquillitas animi atque securitas, siquidem nec anxii futuri sunt et cum gravitate constantiaque victuri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 94:3)
At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:1)
ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius) - sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 2:3)
ex quo in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:5)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
in quo angor, non anxius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:3)
libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 57:5)
atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 70:8)
Una igitur in tota civitate fabula erat, solum illud affulsisse verum pudicitiae amorisque exemplum omnis ordinis homines confitebantur, cum interim imperator provinciae latrones iussit crucibus affigi secundum illam casulam, in qua recens cadaver matrona deflebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:6)
Nunc enim nihil legere, nihil scribere aut assidenti vacat aut anxio libet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 22 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION