라틴어 문장 검색

Erasistratus primo tribus vini guttis, aut quinis aspergendam potionem esse dixit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 4:6)
Si vero vulva exulcerata est, ceratum ex rosa, et recens suilla adeps, et ex ovis album misceatur, idque apponatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 5:1)
pars nectareis adspergite tecta fontibus et flamma lucos adolete Sabaeos;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:137)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
inlustret circum sonipes, quicumque superbo perstrepit hinnitu Baetin, qui splendida potat stagna Tagi madidoque iubas adspergitur auro.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:152)
vestigia fratris germanae servant Hyades, Cygnique sodalis lacteus extentas adspergit circulus alas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:69)
te doctus prisca loquentem, te matura senex audit, te fortia miles adspersis salibus, quibus haud Amphiona quisquam praeferat Aonios meditantem carmine muros nec velit Orpheo migrantes pectine silvas.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:81)
At si summa pars clivi fundata propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit rimosumque.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 10:1)
quae protinus dari non potest, sed primo cibi asperguntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 4:2)
Quae quoniam perniciosa sunt, custodiendum est, ut cum ab opere boves redierint adhuc aestu-antes anhelantesque, vino aspergantur, et offae adipis faucibus eorum inserantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 13장 3:1)
quamvis mundissimis tabulis componitur, aspergitur tritis salibus, ut exudet acidum liquorem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:3)
Semper tamen etiam canaliculi milio repleti apponuntur, quae est firmissima esca.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 5:4)
Sunt qui hordeum maceratum incubantibus apponant, nec patiantur matrices saepius nidum relinquere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:1)
vel si per se ista frustrata sunt, omnia eadem aequis ponderibus in unum levigata, et fictili vase cum Amineo vino infervefacta, mox etiam refrigerata, ligneis canalibus apponi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 5:3)
Quidam bubulam vel hominis urinam, sicut Hyginus affirmat, alvis apponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION