라틴어 문장 검색

Qui scilicet Plato poetas ipsos, vel arbitrio mentientes, vel hominibus miseris, quasi Deorum facta pessima imitanda proponentes, omnino in civitate bene instituta vivere noluit, ac si aperte sanctis ipsis jam illud praedicaret:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:9)
Sicut autem mali quoque scientia bona est, ad evitandum scilicet malum necessaria, ita potestatem etiam mali bonam esse constat ad promerendum necessariam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:17)
Si enim peccare non possemus, nihil non peccando promereremur, et ei qui liberum non habet arbitrium, nullum ex his quae coactus agit debetur praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:18)
Qui etiam de potestate iniquissimi Pilati adversus se ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:2)
Non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:3)
Ratione quippe magis haeretici sunt quam potestate coercendi, cum juxta sanctorum Patrum auctoritatem, fideles quoque quibus "omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28)," eorum disputationibus exercitati, vigilantiores atque cautiores reddantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:8)
Unde et sancti doctores cum ad exercitationem, ut dictum est, fidelium adeo necessarias esse haereticorum disputationes vel inquisitiones attenderent, ratione potius quam potestate eos coerceri sanxerunt, et nos quasi tantae victoriae desiderio ad sacrae studium eruditionis sunt potissimum adhortati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:20)
XVI, 13)," loquetur, hoc est non sine me, non sine meo et Patris arbitrio, quia inseparabilis est a mea et Patris voluntate, quia ex se non est, sed ex Patre et a me est. Hoc enim ipsum quod subsistit et loquitur a Patre et a me est illi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:8)
Primum itaque atque opportune de Deo dictum est, quod ei subest posse, cum voluerit, ut scilicet in singulis faciendis ita ejus potestas et voluntas sese comitentur, ut quod velit minime possit, nec possit etiam tunc facere, quando ut fiat non vult, veluti modo pluviam facere non vult, qui hoc ideo fieri non vult modo, quia id modo fieri non convenire, nec hoc tempus pluviae idoneum censet, quadam utique rationabili de causa, licet nobis occulta.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 16:1)
Praeterea cum dicunt inde eum omnipotentem dici, quia quidquid vult potest, manifeste ita ejus potestatem et voluntatem consociant, ut ubi deest ejus velle, desit et posse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:11)
ideoque casu potius ipsa quam ex libero arbitrio provenit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:2)
In libero quippe arbitrio, ejus rei, quae inde contingit, intentio praecedit;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:3)
veluti si deliberem ire ad Ecclesiam, et ita exsequar ex libertate arbitrii mei, id quod intendebam perficio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:4)
Liberum autem arbitrium diffinientes philosophi dixerunt:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:6)
Arbitrium quippe est ipsa deliberatio sive dijudicatio animi, qua se aliquid facere vel dimittere quilibet proponit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION