라틴어 문장 검색

Ita tribus centris hac descriptione ampliorem habent orchestram Graeci et scaenam recessiorem minoreque latitudine pulpitum, quod λογεῖον appellant, ideo quod eos tragici et comici actores in scaena peragunt, reliqui autem artifices suas per orchestram praestant actiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 7장5)
privatorum autem aedificiorum utilitates et eorum symmetrias insequenti volumine ratiocinabor.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 12장29)
ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos aut cognatos et eos viros bonos instituebant, quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione permitterentur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말32)
ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur isdem rationibus ex acidis propter acritudinem suci etiam calculosos e natura rerum similiter posse curari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장79)
postea vero repleto vaso in eadem aqua ipsa corona demissa invenit plus aquae defluxisse in corona quam in aurea eodem pondere massa, et ita ex eo, quod fuerat plus aquae in corona quam in massa, ratiocinatus reprehendit argenti in auro mixtionem et manifestum furtum redemptoris.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말40)
restat nunc de machinationibus et de earum principiis ratiocinari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장58)
namque non sine poena grassarentur inperiti, sed qui summa doctrinarum subtilitate essent prudentes, sine dubitatione profiterentur architecturam, neque patres familiarum inducerentur ad infinitas sumptuum profusiones, ut et e bonis eicerentur, ipsique architecti poenae timore coacti diligentius modum inpensarum ratiocinantes explicarent, uti patres familiarum ad id, quod praeparavissent, seu paulo amplius adicientes, aedificia expedirent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 머리말8)
Omnes proportiones eorum organorum ratiocinandorum ex proposita sagittae longitudine, quam id organum mittere debet, eiusque nonae partis fit foraminis in capitulis magnitudo, per quae tenduntur nervi torti, qui bracchia continere debent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장2)
Statua et materiam habuit, quae pateretur artificem, et artificem, qui materiae daret faciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION