라틴어 문장 검색

' Ego, quod me sic vides, propter artificium meum diis gratias ago.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 58:42)
Interpellavit loquentem Scintilla et plane inquit non omnia artificia servi nequam narras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:2)
Ille lente parebat imperio puellaeque artificium pari motu remunerabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:9)
" Tum intermissa causa "Centumviri," inquit, "hoc artificium periit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 11:6)
Exempli gratia, magna exstat varietas rationis alimentariae agricolarum et parvi gradus quae maiorem partem populorum mundi nutrire pergit, parvam adhibendo partem territorii et aquae atque afferendo minora residua, sive in parvis agris, hortis, sive in venatione et fructuum silvarum collectione, sive in modicae piscationis artificio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:2)
nam et potest turpis esse domesticus ille praeceptor, nec tutior inter servos malos quam ingenuos parum modestos conversatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:6)
adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 234:2)
nam et urbanitas dicitur, qua quidem significari video sermonem praeferentem in verbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conversatione doctorum tacitam eruditionem, denique cui contraria sit rusticitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:3)
itaque cum callidissime se direre, et cum illa vera gravissima ex intimo artificio deprompsisset, Respicite, iudices, fortunas, respicite C. Fabricii senectutem, cum hoc, Respicite, ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 149:1)
sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 2:3)
illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장55)
Inimica est multorum conversatio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 2:1)
Attalus philosophus dicere solebat iucundius esse amicum facere quam habere, quomodo artifici iucundius pingere est quam pinxisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:2)
Non est philosophia populare artificium nec ostentationi paratum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 3:1)
conspectus et praesentia et conversatio habet aliquid vivae voluptatis, utique si non tantum quem velis, sed qualem velis, videas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION