라틴어 문장 검색

iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi abscederent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장3)
Chamavorum quondam ea arva, mox Tubantum et post Vsiporum fuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 55장5)
notos quoque equites Romanos operas arenae promittere subegit donis ingentibus, nisi quod merces ab eo qui iubere potest vim necessitatis adfert.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장11)
quosdam rivos congestu harenae abdidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장7)
sed feminarum inlustrium senatorumque plures per arenam foedati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장5)
nam Bassus effosso agro suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum morte voluntaria effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장4)
arva per annos mutant, et superest ager.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 2:1)
neque enim arva nobis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 3:2)
cautum severe ne equites Romani ludo et harena polluerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장11)
nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장7)
et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장5)
quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:1)
sed remedio harenarum atque harundinum confirmabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:3)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION