라틴어 문장 검색

at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
consimili ratione ab eodem saepe timore macerat invidia ante oculos illum esse potentem, illum aspectari, claro qui incedit honore, ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 2:8)
sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis, inperfecta tibi elapsast ingrataque vita, et nec opinanti mors ad caput adstitit ante quam satur ac plenus possis discedere rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:14)
Nam, cum ab hospite suo P. Mallio rogaretur ut decurionatum privigno eius expediret, adsistente frequentia disict:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 11:2)
Ollis caeruleus supra caput adstitit imber Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 1:2)
Cumque me res ista stupefaceret, adsistens forte nauta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 18:2)
aspectabant flentes multi 'flentes heu' distingunt, ut sit 'miserabiliter flentes', et a persona dicatur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 6151)
quibus adsistentibus post mortem aut adserimur in meliorem vitam, aut condemnamur in deteriorem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7435)
tempora flammas laeta vomunt naturaliter enim Augustus igneos oculos habuisse dicitur, adeo ut obtutum eius nemo contra aspectare posset, denique quidam eques Romanus, interrogatus ab eo, cur se viso verteret faciem, dixerit 'quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum', sicut ait Suetonius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6801)
aspectabat amat usurpare antiquitatem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1361)
adsistunt contra se in Martis anheli certamine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7902)
Ennius in x. sic ait "aspectabat virtutem legionis sive spectans si mussaret dubitaretque denique causam pugnandi fieret aut duri la- bores".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1884)
"Quod si providentia mundus regitur et unius dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas inperitorum fabellis suis delectata vel capta ad errorem mutui rapere consensus, cum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:2)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"Ipse Saturnus et Serapis et Iuppiter et quicquid daemonum colitis, victi dolore quod sunt eloquuntur, nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum adsistentibus, mentiuntur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION