라틴어 문장 검색

neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:2)
quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:7)
Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:1)
illud vero quam callida ratione:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 67:1)
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 69:5)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Callidum Hannibalem ex Poenorum, ex nostris ducibus Q. Maximum accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, praeripere hostium consilia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:4)
in primisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior eius vita esset et plus aliquanto rei publicae prodesset, furere se simulavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 139:6)
] Quod qui parum perspiciunt, ii saepe versutos horines et callidos admirantes malitiam sapientiam iudicant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 13:4)
Quo enim quis versutior et callidior, hoc invisior et suspectior est detracta opinione probitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 44:2)
Certe non aperti, non simplicis, non ingenui, non iusti, non viri boni, versuti potius, obscuri, astuti, fallacis, malitiosi, callidi, veteratoris, vafri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:4)
Itaque decrevit senatus, ut ille veterator et callidus vinctus ad Hannibalem duceretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:8)
Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
fateor enim callidum quendam hunc et nulla in re tironem ac rudem nec peregrinum atque hospitem in agendo esse debere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 218:2)
acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 223:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION