라틴어 문장 검색

ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos obtrectasse gloriae suae cum liberaret Graeciam meminerat, et nihil auctoritate sua motos esse, cum quae tum maxime accidebant casura praemonens a furioso incepto eos deterreret, tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile nosceretur ab Aetolis, coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 387:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
quod infelix consilium furiosus, ut postea audivimus, orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C. Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 263:3)
nam doli non doli sunt, nisi astu colas, sed malum maxumum, si id palam provenit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 145)
sin east quam incerte autumo, hanc congrediar astu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 132)
Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 122)
praemonstra docte, praecipe astu filiae, quid fabuletur:
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 3114)
ita docte atque astu filias quaerit suas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS58)
sed ut astu sum adgressus ad eas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4106)
adgrediundust hic homo mi astu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2242)
nullam rem oportet dolose adgrediri, nisi astu totam accurateque exsequare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 59)
Tutius est astu quam se defendere fastu Astu vincit homo cuncta creata solo.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION