라틴어 문장 검색

nam vaga per veterem dilapso flamma culinamVolcano summum properabat lambere tectum.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장50)
Eas autem virgines viduasque, quae otiosae et curiosae domus circumeunt matronarum, quae rubore frontis adtrito parasitos vicere mimorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:19)
tibi cordi est silentium, mansuetudo, secretum, illi verbositas, adtrita frons, fora placent et plateae ac medicorum tabernae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:20)
Adtrita frons interpretatur saepe, quod nescit, et, cum aliis suaserit, sibi quoque usurpat scientiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:6)
"Media non lambit Cluviam nec Flora Catullam:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II30)
praeterea multa in facie deformia, sicut attritus galea mediisque in naribus ingens gibbus, et acre malum semper stillantis ocelli, sed gladiator erat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI50)
cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII5)
canibus pigris scabicque vetusta levibus et siccae lambentibus ora lucernae nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est quod fremat in terris violentius;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII14)
nos colaphum incutimus lambenti crustula servo.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX2)
quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII96)
totiens subsellia tantum sternuntur, iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena, ast illis quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi nec res atteritur longo sufflamine litis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI14)
Quippe adsiduis et iniustis et servilibus maxime operibus adtriti ferre plenius vallum, qui arma nescirent, luto inquinari, quia sanguine nollent, iubebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 10:2)
Hi copias adtrivere viri, prope tota Hispania persecuti.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 6:2)
at catulos blande cum lingua lambere temptant aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes suspensis teneros imitantur dentibus haustus, longe alio pacto gannitu vocis adulant, et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 36:16)
sed cum thyrsum tenet, quid aliud quam latens telum gerit, cuius mucro hedera lambente protegitur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION