라틴어 문장 검색

Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 75:9)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:5)
cibis non utendum nisi extenuantibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:3)
attrahaturque spiritu is succus, donec in ore gustus ejus sentiatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:6)
Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 3:3)
nam quum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 4:4)
inter nervos ultima exspectanda maturitas est, quae cutem extenuet, eique pus jungat, quo propius reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:8)
in pano, quia fere vehementer cutem extenuat, tota ea super pus excidenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 5:2)
noctuque ex penicillo tenuia quaedam intus demittere, ut cutis hoc ipso extenuetur, quo extenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:2)
Hunc recentem non difficile est discutere medicamentis, quibus cicatrices in oculis extenuantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 7:3)
deinde invicem modo remittere, modo attrahere, ut sic et initium ejus, et finis anguli reperiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 8:10)
atque ubi acus transiit, in ipsius capilli sinum, qua duplicatur, pilum esse conjiciendum, et per eum in superiorem palpebrae partem attrahendum, ibique corpori agglutinandum, et imponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:10)
Ea, qua parte alba est, satis crassa, pupillae loco extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 36:9)
extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perveniunt, eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 37:5)
Ergo neque ex imis auribus, neque ex medio naso imisve narium partibus, neque ex angulis labrorum quidquam attrahere tentabimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IX Curta in auribus, labrisque, ac naribus, quomodo sarciri, et curari possint. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION