라틴어 문장 검색

Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 10장 15:1)
Debere idem facere ceteros et in primis sapientia praeditos:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 16:2)
Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 6:1)
Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 37:1)
sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris exsternata malo, quae nullis sensibus auctae nec missas audire queunt nec reddere voces?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:1)
o nimis optato saeclorum tempore nati heroes, salvete, deum genus, o bona matrum progenies, salvete iterum vos ego saepe meo, vos carmine compellabo, teque adeo eximie taedis felicibus aucte Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse, ipse suos divum genitor concessit amores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 647)
" Si homines, ratione praediti, animum ad credendum inducant, naturae nostrae auctorem divinum, humani generis partem, aliorum possessiones invadere, imperiumque in alios interminatum exercere, voluisse;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.41)
Tot naturae dotibus praeditus crat, ut nil majus, Dei munere, mortalibus unquam concessum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.94)
cum referre negas, quali sit quisque parentenatus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,ante potestatem Tulli atque ignobile regnummultos saepe viros nullis maioribus ortos et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
(호라티우스의 풍자, 1권, 06장2)
auctius atquedi melius fecere.
(호라티우스의 풍자, 2권, 06장3)
Res familiaris magis aucta quam inminuta est;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:2)
A deverticulo repetatur fabula, postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis, terga fugae celeri praestant instantibus Ombis qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae, labitur hic quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV28)
Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 23:1)
Postremo Marius auctis admodum copiis, cum pro obscuritate generis sui capite censos sacramento adegisset, iam fusum et saucium regem adortus, non facilius tamen vicit quam si integrum ac recentem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 13:1)
Igitur ut extincta parum fideliter incendia maiore flamma revivescunt, ita ille de integro, auctis maiorem in modum copiis, tota denique regni sui mole in Asiam rursus mari terra fluminibusque veniebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION