라틴어 문장 검색

Gaio Vipstano Fonteio consulibus diu meditatum scelus non ultra Nero distulit, vetustate imperii coalita audacia et flagrantior in dies amore Poppaeae, quae sibi matrimonium et discidium Octaviae incolumi Agrippina haud sperans crebris criminationibus, aliquando per facetias incusaret principem et pupillum vocaret, qui iussis alienis obnoxius non modo imperii sed libertatis etiam indigeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장1)
ipse diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장5)
Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus struxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 11장1)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
quos Corbulo immissis Hiberis vastavit hostilemque audaciam externo sanguine ultus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장6)
Eodem anno Romae insignia scelera, alterum senatoris, servili alterum audacia, admissa sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장1)
Antonius audacia promptus, Marcellus Asinio Pollione proavo clarus neque morum spernendus habebatur nisi quod paupertatem praecipuum malorum credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장5)
sed instituta prioris potentiae commutat, prohibet coetus salutantium, vitat comitantis, rarus per urbem, quasi valetudine infensa aut sapientiae studiis domi attineretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장7)
Sullam inopem, unde praecipuam audaciam, et simulatorem segnitiae dum temeritati locum reperiret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장8)
locum haud minoris gratiae instare si coniugem infensam depelleret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장7)
sed Partho ad exequendas obsidiones nulla comminus audacia:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장6)
dein pons continuatus collesque adversi per socias cohortis, post legionum castris occupantur, tanta celeritate et ostentatione virium ut Parthi omisso paratu invadendae Syriae spem omnem in Armeniam verterent, ubi Paetus imminentium nescius quintam legionem procul in Ponto habebat, reliquas promiscis militum commeatibus infirmaverat, donec adventare Vologesen magno et infenso agmine auditum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 9장3)
Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius fidum credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장1)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
prior tamen Natalis, totius conspirationis magis gnarus, simul arguendi peritior, de Pisone primum fatetur, deinde adicit Annaeum Senecam, sive internuntius inter eum Pisonemque fuit, sive ut Neronis gratiam pararet, qui infensus Senecae omnis ad eum opprimendum artes conquirebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 56장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION