라틴어 문장 검색

Neque enim me praeterit actiones, quae recitantur, impetum omnem caloremque ac prope nomen suum perdere, ut quas soleant commendare simul et accendere iudicum consessus, celebritas advocatorum, exspectatio eventus, fama non unius actoris, diductumque in partes audientium studium, ad hoc dicentis gestus incessus, discursus etiam omnibusque motibus animi consentaneus vigor corporis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 2:1)
Quo minus mirum est, si auditorum intentio relanguescit, nullis extrinsecus aut blandimentis capta aut aculeis excitata.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 4:2)
Et sane quotus quisque tam rectus auditor, quem non potius dulcia haec et sonantia quam austera et pressa delectent?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 19 6:1)
deinde, quod non minus utile quam voluptuosum, posse utraque eadem opera eodem viatico invisere, sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere, unam villam colere et ornare, alteram tantum tueri.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:2)
Praetorius hic modo inter eloquentissimos causarum actores habebatur;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 1:4)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
cur tragoediam, quae non auditorium sed scaenam et actores;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:2)
Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
tanta conversio vel negotii dignitatem vel proventum orationis vel actoris Constantiam subsecuta est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 18:5)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
excussus somno Tirynthius actor de numero tauros sentit abesse duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권312)
me actorem dedit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 010)
Sed hic actor tantum poterit a facundia, Quantum ille potuit cogitare commode Qui orationem hanc scripsit quam dicturus sum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 011)
Quod si intelligeret, olim quum stetit nova, Actoris opera magis stetisse quam sua, Minus multo audacter quam nunc laedit laederet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 04)
Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 020)

SEARCH

MENU NAVIGATION