라틴어 문장 검색

Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem , Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis, - Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas . Praedaque sis illis , quibus est Latonia Delos Ante diem rapto non adeunda Thaso :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:3)
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 10:7)
Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:2)
Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species, partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:6)
Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 11:1)
effulget tenebris aurora fugatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:17)
"Quaeritis, aetheriis quare regina deorum sedibus huc adsim?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:1)
Altera lucem cum croceis invecta rotis Aurora reducet, propositum repetemus opus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 19:7)
Qui color infectis adversi solis ab ictu nubibus esse solet aut purpureae aurorae, is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:5)
Corpus mortale tumultus non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:18)
Nox ubi consumpta est (aurora rubescere prima coeperat), exsurgo, laticesque inferre recentes admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:10)
Postera nocturnos aurora removerat ignes, solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 10:1)
Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urget aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:1)
Illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 43:2)
Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION