라틴어 문장 검색

exit et in Maias sacrum Florale Kalendas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권644)
ille ubi res caeli tenuit solioque paterno sedit, et invicto nil Iove maius erat, sidera nutricem, nutricis fertile cornu fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet, praestitibus Maiae Laribus videre Kalendae aram constitui parvaque signa deum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권68)
virgaque Ianalis de spina ponitur alba, qua lumen thalamis parva fenestra dabat, post illud nec aves cunas violasse feruntur, et rediit puero, qui fuit ante, color, pinguia cur illis gustentur larda Kalendis, mixtaque cum calido sit faba farre, rogas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권119)
quae duo mixta simul sextis quicumque Kalendis ederit, huic laedi viscera posse negant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권124)
Tempus Iuleis cras est natale Kalendis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권514)
Haec tibi natali facito, Ianique kalendis Non mentituro quilibet ore legat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:1)
Iano etiam celebri de mense litatur auspiciis epulisque sacris, quas inveterato, heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt festa Kalendarum, sic observatio crevit ex atavis quondam male coepta, deinde secutis tradita temporibus serisque nepotibus aucta, traxerunt longam corda inconsulta catenam, mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권78)
ergo his auspicibus Traianus, Nerva, Severus et Titus et fortes gesserunt bella Nerones, quos terrena viros inlustres gloria fecit et virtus fragilis provexit in ardua famae, adscita e 1 terris sub religione iacentes!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권91)
"his tamen auspicibus successus dextra dederunt omina laetificos et felix adfuit ales."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2198)
"iamque ruens Venetos turmis protriverat agros et Ligurum vastarat opes et amoena profundi rura Padi Tuscumque solum victo amne premebat, depulit hos nimbos equitum non pervigil anser, proditor occulti tenebrosa nocte pericli, sed vis cruda virum perfractaque congredientum pectora nec trepidans animus subcumbere leto pro patria et pulchram per vulnera quaerere laudem, numquid et ille dies Iove contulit auspice tantum virtutis pretium?"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2240)
Foedera coniugii celebrabant auspice coetu forte Galilei;
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ex aqua vinum1)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:1)
Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:12)
"quo nos cumque feret melior fortuna parente, ibimus - o socii comitesque, nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 77)
Martiis caelebs quid agam kalendis, quid velint flores et acerra turis plena miraris positusque carbo in caespite vivo, docte sermones utriusque linguae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 81)

SEARCH

MENU NAVIGATION