라틴어 문장 검색

multosque per annos Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis, Te nisi Niliaca propias non vidit arena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:47)
Ille, ubi pendebant casus, dubiumque manebat, Quem mundi dominum facerent civilia bella, Oderat et Magnum, quamvis comes isset in arma, Auspiciis raptus patriae ductuque senatus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:6)
nam rursus in arma Auspiciis Ganymedis eunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:57)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Ostiam vero ideo veteres consecratam esse voluerunt, sicut Tiberim, ut si quid bello navali ageretur, id auspicato fieret ex maritima et effata urbe, ut ubique coniunctum auspici, ut Tiberis, cum colonia esset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 134)
ideo ex avis petitae auspicio Patavium nominatum, cui aeternitatem * * * Helicaon ne victor rediret gladio peremit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2424)
sane alites proprie dicuntur aves, quae volatu auspicia faciunt, buteo sanqualis inmussulus aquila vulturius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3944)
multi tamen adserunt cycnos inter augurales aves non inveniri neque auguralibus commentariis eorum nomen inlatum, sed in libris reconditis lectum esse, posse quamlibet avem auspicium adtestari, maxime quia non poscatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3987)
simul Aenean in regia ducit tecta et hoc et quod sequitur videtur auspicium nuptiarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6311)
sortiti contraria sunt dilectus et sortitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 184)
nam Palamedes, ut Apollonius dicit, septimo gradu a Belo originem ducens, cum dilectum per Graeciam ageret, simulantem insaniam Ulixen duxit invitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 815)
inclita gloria propter dilectum et frumenta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 821)
tabernacula autem eligebantur ad captanda auspicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1786)
interdum non aliud quam 'sacrum'. hic ergo 'sanctos' sacros accipiemus, quippe quo loco auspicia fierent, sicut ex Anchisae persona ostenditur, cum dicit 'oculos ad sidera laetus extulit' et 'da deinde auxilium pater atque haec omnia firma'. aliter 'sanctum' accipi per singula loca dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6866)
nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6935)

SEARCH

MENU NAVIGATION