라틴어 문장 검색

"Sed Apollo, quamquam Graecus et Ionicus, propter Milesiae conditorem sic Latina sorte respondit:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:35)
"Rex, olim beatus, affatu sanctae vaticinationis accepto pigens tristisque retro domum pergit suaeque coniugi praecepta sortis enodat infaustae."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:39)
"sed dirae sortis iam urget taeter effectus, iam feralium nuptiarum miserrimae virgini choragium struitur, iam taedae lumen atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae mutatur in querulum Lydii modum, cantusque laetus hymenaei lugubri finitur ululatu, et puella nuptura deterget lacrimas ipso suo flammeo."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:41)
"Ducite me, et cui sors addixit scopulo sistite:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:56)
"Hocine tibi complacuit, ut utroque parente prognatae diversam sortem sustineremus?"
(아풀레이우스, 변신, 5권66)
"Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit:"
(아풀레이우스, 변신, 5권143)
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar.
(아풀레이우스, 변신, 7권 3:1)
"Iamque plurimis itineris difficultatibus marisque terroribus exanclatis Zacynthum petebat, quam sors ei fatalis decreverat temporariam sedem."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:15)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
Sors haec erat:
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:3)
Si qui de profectione sollicitus divinum caperet auspicium.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:7)
Ionam deprehensum sorte
(ARCHIPOETA, II31)
Adveniente igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere vellent.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 13 16:1)
Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:1)
Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et cuius sors virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION