라틴어 문장 검색

56. Interea oeconomicae potestates praesentem mundi ordinem comprobare pergunt, in quo praevalent quaestus studium nec non quaesitum lucrum nummarium, quae omnia constituta et in humana dignitate ambituque effectus ignorant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 72:1)
171. Emendi vendendique mos “titulos emissionis” nova quaestus studii genera afferre potest atque nihil confert ad gasiorum inquinantium emissionem ex toto minuendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:1)
Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae graviter hominibus operantibus vitiari possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:5)
his nos lucramur quaestibus, hac arte tantum vivimus, haec inchoamus munera, cum sol resurgens emicat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus16)
quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1152)
Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 172)
Olim isti fuit generi quondam quaestus apud saeclum prius.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 224)
Is quaestus nunc est multo uberrimus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 2, scene 238)
Si nunquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 033)
Nempe anui illi prodita abs te filia est planissime, Per te vel uti quaestum faceret, vel uti veniret palam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 175)
[Si numquam avare pretium statui arti meae, Et eum esse quaestum in animum induxi maximum, Quam maxime servire vestris commodis,] Sinite impetrare me, qui in tutelam meam Studium suum et se in vestram commisit fidem, Ne cun circumventum inique iniqui irrideant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act prologue, ALTER PROLOGUS.29)
quod pol, si esset alia ex hoc quaestu, haud faceret scio, Ut de tali causa nuptae mulieri se ostenderet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 162)
'at in se pro quaestu sumptum facit hic?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.10)
nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster Autumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.11)
nam ut primum lingua esse coepit in quaestu institutumque eloquentiae bonis male uti, curam morum, qui diserti habebantur, reliquerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION