라틴어 문장 검색

socii vero Iasonis Minyae appellati sunt vel ab agro huius nominis Colchorum, vel quod multi ex quadam Minya nati Iasoni se coniunxerint, vel quod Minya Iasoni materna avia fuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 3410)
caeruleae frigore scilicet, quia ipse color convenit frigori.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2361)
caeruleus pluviam d. breviter collecta conclusio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4531)
'glaucus' autem caeruleus est color, id est sub- viridis albo mixtus et quasi clarior.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 8211)
legitur et 'tinos'. est autem laurus silvestris caerulea baca.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1123)
vitreisque sedilibus ergo vellera similia esse debent, ubi perlucidus et caeruleus est color.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3491)
e quo etiam aequor illud poetae vocant in aqua remum integrum quasi fractum videmus quid mare nonne caeruleum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS3)
[et] Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:3)
Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu, Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, Post variis avido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:5)
isto enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, caeruleos esse Neptuni.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:2)
e quibus cum emersit, fundit frugem spici ordine structam et contra avium minorum morsus munitur vallo aristarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 66:6)
" Haec ecfatus pater, germana, repente recessit Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, Quamquam multa manus ad caeli caerula templa Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 61:3)
Ut igitur, qui se tradidit quieti praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est paratior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:5)
Ubi ergo avium divinatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:2)
" haec effatu' pater, germana, repente recessit nec sese dedit in conspectum corde cupitus, quamquam multa manus ad caeli caerula templa tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 61:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION