라틴어 문장 검색

ita basilicarum ea similitudo , non corinthiorum tricliniorum videtur esse.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장51)
Qui autem fructibus rusticis serviunt, in eorum vestibulis stabula, tabernae, in aedibus cryptae, horrea, apothecae ceteraque, quae ad fructus servandos magis quam ad elegantiae decorem possunt esse, ita sunt facienda.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장5)
praeterea bybliothecas, pinacothecas, basilicas non dissimili modo quam publicorum operum magnificentia comparatas, quod in domibus eorum saepius et publica consilia et privata iudicia arbitriaque conficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장7)
namque cum voluisset in taberna sui patris speculum ita pendere, ut, cum duceretur susumque reduceretur, linea latens pondus deduceret, ita conlocavit machinationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장12)
basilicam habeo non villam frequentia Formianorum ad quam partem basilicae tribum Aemiliam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:2)
hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset civitas ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem acta senatus aedilibus negotium daret ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae speciem urbi demi iuberent, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 316:1)
Inventus est autem postea unus ex isdem Saxonibus mortuus iuxta ipsam basilicam, genibus curvis adclinus supra pedes, habens ignem et ligna in manibus, velut ore flando eandem basilicam igni tradere voluisset.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:9)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION