라틴어 문장 검색

belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 142)
"per liberos te, si vocata partubus Lucina veris adfuit, per hoc inane purpurae decus precor, per inprobaturum haec Iovem, quid ut noverca me intueris aut uti petita ferro belua?"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 52)
quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se prava catenis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:12)
illa quidem in hoc opere praecipi quis ferat vitandos soles atque ventos et nubila etiam ac siccitates?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 174:1)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
Aliquando sereno usus est, aliquando, ut solet, validi sideris fulgor per nubila emicuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 5:5)
nubilo serena succedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 8:2)
Ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:14)
nudi stetere colles, interque tam effusa moenia nihil est humili casa nobilius:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:10)
Ille se supra rerum naturam esse tune credidit, cum tot miserorum hominum catervas sub alio caelo natis beluis Obiceret, cum bellum inter tam disparia animalia committeret, eum in conspectum populi Romani multum sanguinis funderet mox plus ipsum fundere coacturus.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:3)
Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:3)
" Quod tanto opere admirans, isti beluae cotidianum est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 117:2)
an ille domitor orbis et Graium decus tristi silentem nubilo liquit domum?
(세네카, Hercules Furens 9:14)
quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:2)
obscura caelo labitur Phoebi soror, tristisque mundus nubilo pallet die.
(세네카, 오이디푸스 1:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION