라틴어 문장 검색

sed bene ab eo recipit ut virtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi pontificis infundit illi. 21.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:59)
Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:49)
Domino passuro timide consulens Petrus scandalum fuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:18)
Vacuus erat orbis, et ut de typis taceam, sola erat benedictio liberorum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:12)
"Nulli detrahas nec adversus filium matris tuae ponas scandalum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:124)
"adversus fratrem tuum loquebaris et adversus filium matris tuae ponebas scandalum;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 14:5)
"Sedens adversus fratrem tuum detrahebas et adversus filium matris tuae ponebas scandalum,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:2)
Huiusmodi momentum benedictionis, quamvis valde breve, recordatur nos a Deo pendere in vita, animum nostrum gratum roborat pro creationis donis, gratum se revelat erga eos qui suo opere praebent haec bona atque in indigentiores confirmat solidalitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 288:3)
52. De Abraham itinere ad futuram civitatem, Epistula ad Hebraeos breviter attingit benedictionem quae a parentibus in filios transmittitur (cfr Heb 11,20-21).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:1)
Deus Abraham vocat ad terram eius deserendam eique pollicetur se eum magnam nationem, magnum populum effecturum, in quo divina Benedictio requiescit (cfr Gn 12,1-3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:7)
Salutis historia procedente, homo detegit Deum omnes, tamquam fratres, participes facere velle unicae benedictionis, quae in Iesu suam plenitudinem reperit, ut omnes unum fiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:8)
Fides docet nos percipere in omni homine benedictionem esse pro me, lucem vultus Dei per fratris vultum me illuminare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:10)
idcirco mundi stulta delegit Deus, ut concidant sophistica, deque inbecillis subiugavit fortia, simplex ut esset credere, lapis ecce nostro fixus offensaculo est, inpingat in quem vanitas, signum caventi, non caventi scandalum:
(프루덴티우스, Apotheosis, 머리말12)
his se Sobrietas et totus Sobrietatis abstinet exuviis miles damnataque castis scandala proculcat pedibus, nec fronte severos conivente oculos praedarum ad gaudia flectit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1120)
Ad inpudentiam mihi inputabitur, si hoc a me scandalum non eiecero.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 2:61)

SEARCH

MENU NAVIGATION