라틴어 문장 검색

Neque rursus exempla eorum negligas, qui eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo vendites, sed ut monearis quid evitare debeas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:14)
Quae si benefaciendi materia aut occasione destituta non inveniat quo se exerceat in homines, deflectet certe in brutas animantes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:13)
Hoc est, nisi eiusmodi vitae institutum ingrediaris in quae, aeque ex parvis opibus ac ex magnis, poteris aliis benefacere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:31)
Attamen non sunt certe illa prorsus negligenda.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:30)
Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:7)
Verum est lucri segetem acceleratam, non negligendam, modo cum bono coloniae coniuncta sit, sed non ultra.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:10)
Neque tamen assero factionum debitam considerationem esse negligendam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:3)
Ceremoniis decentibus erga alios omnino abstinere perinde est ac si doceas easdem illos erga te negligere, quo pacto teipsum facies viliorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:15)
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi uita, Nec se uirtutum credat munimine tutum, Negligat ut contra uigilare nocencia monstra Insidiatoris hominis magis interioris:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:6)
Cui spe uenanti, famis anxietate uaganti, Mel tulit inuentum, quod dulce sit huic alimentum, Pro benefactorum uice simia preteritorum;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:8)
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:9)
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:8)
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus.
(불가타 성경, 바룩서, 4장63)
et non sum misertus, sic conversus cogitavi in diebus istis, ut benefaciam Ierusalem et domui Iudae; nolite timere.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장15)
Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION