라틴어 문장 검색

Fabius ulteriore ponte subsidio nostris miserat suspicatus fore id, quod accidit, ut duces adversariorum occasione et beneficio fortunae ad nostros opprimendos uterentur.
(카이사르, 내란기, 1권 40:11)
Huic consilio suffragabatur etiam illa res, quod ex duobus contrariis generibus, quae superiore bello cum Sertorio steterant civitates, victae nomen atque imperium absentis Pompei timebant, quae in amicitia manserant, magnis affectae beneficiis eum diligebant;
(카이사르, 내란기, 1권 61:4)
eorum se beneficio vivere.
(카이사르, 내란기, 1권 74:3)
Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:17)
nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo qua offerrentur;
(카이사르, 내란기, 2권 29:9)
Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit.
(카이사르, 내란기, 2권 32:2)
nonne proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati?
(카이사르, 내란기, 2권 32:19)
Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini."
(카이사르, 내란기, 2권 32:32)
Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus.
(카이사르, 내란기, 2권 36:2)
Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn.
(카이사르, 내란기, 3권 10:3)
"Quid mihi," inquit, "aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor?
(카이사르, 내란기, 3권 18:6)
Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset.
(카이사르, 내란기, 3권 26:5)
A quibus Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculum vitavit et ad Aeginium, quod est oppidum obiectum Thessaliae, Caesari venienti occurrit.
(카이사르, 내란기, 3권 79:10)
Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent.
(카이사르, 내란기, 3권 95:1)
Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION