라틴어 문장 검색

"Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:11)
Interroga mundum et ornatum coeli, terram fructificantem herbis, et lignis, et animalibus plenam, mare quantis natantibus plenum est, aerem quantis volatilibus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:42)
" Deos autem, hoc est animalia rationalia immortalia, philosophi planetas, seu etiam mundum ipsum vocare consueverunt, unde et propheta solem et lunam et caetera, militiam coeli vocat, morem gentilium secutus, qui eis tanquam rectoribus et protectoribus suis immolabant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:14)
Bene itaque dicit animam ipsam quoddam medium esse, id est mistum ex individua in se substantia, et dividua per conjunctionem corpoream, id est conjunctionem ipsius ad corpora, quando scilicet ipsa ad rem quamlibet creandam vel regendam atque disponendam se applicat, sicut animalis anima corpori suo sua impertiens beneficia, cui etiam philosophus totam vim et concordiam proportionalem numerorum tribuit, ut divinae gratiae bonitate universarum rerum concordiam consistere doceat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:4)
Quid enim magis ridiculosum quam mundum totum arbitrari unum animal esse rationale, nisi per hoc integumentum sic prolatum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:3)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Arbores tamen et quaslibet plantas insensibiles esse constat, ideoque ad exclusionem earum in diffinitione animalis post animatum ponitur sensibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:9)
) Nec non ut ipse ostenderet per ipsam animam constare et animalia universa quae vivunt, addidit...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:34)
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:7)
Bestiae loquuntur Christum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:7)
Sed nec proprium et usitatum nomen Dei ad illam unicam divinitatis majestatem, quae excogitari non valet, necdum disseri, ipsi magni philosophi noverunt accommodare qui cum Deum cum Marte nominant, quem animali rationi supponunt, de mundo et coelestibus corporibus illud, ut supra meminimus, accipiunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 36:23)
Tam numero autem quam essentialiter idem sunt, cum sit eadem essentia tam hoc est quam illud, ut numerum in se rerum non habeant, nec res plures numero dici queant, ut in Socrate homo, et animal, vel homo et risibile.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:4)
Quoniam vero quaedam sunt quae differunt quae contra se in divisionibus poni non debent, ut in animali rationale et bipes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:15)
sicut enim aereum sigillum est quoddam aes, liquet profecto divinam sapientiam ex divina potentia esse suum habere, ad eam scilicet similitudinem qua sigillum aereum ex aere dicitur esse, quod est ejus materia vel species ex genere, quod quasi materia speciei dicitur esse, ut animal hominis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:7)
Sicut enim ex eo quod est aereum sigillum exigit necessario ut aes sit, et ex eo quod homo ut animal sit, sed non e contrario.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 46:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION