라틴어 문장 검색

Sunt enim nonnulli qui se putent non amari, quia non possunt promoveri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:29)
Morbida Saturni quid mundo stella minetur, Quamue salutis opem iouialis gracia mundo Nunciet, aut Martis sidus que bella prophetet, Quo duce, qua causa, quo fomite quoue patrono, Temperie, motu, uita, splendore, meatu Prouidet, applaudit, blanditur, consulit orbi Sol, oculus mundi, uite fons, cereus orbis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:5)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)
Sed quoniam totus scintillat in igne beato Hic locus et flamme nutu blanditur amico, Censetur polus empireus cui flamma benignis Ignibus arridet aulamque nitoribus ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:9)
Oculorum serena placiditas [0432C] amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:9)
Alteri quoque lateri blandienti lasciviens gemmarum benigna oculis gratiabatur serenitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:49)
Isti penes munera laudes, penes dona favores, penes pretium praeconia famae blandientis constituunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:8)
Cum inter Naturam Hymenaeumque quaedam colloquii celebraretur festivitas, ecce virgo suae pulchritudinis aurora blandiens universis, repentina sui adventus praesentia, sui directione itineris ad nostram aspirare videbatur praesentiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:1)
Cum quaevis gratia nobilitatis blandiretur naturae, cum suis muneribus amicaretur prudentia, cumque magnanimitas erigeret, largitas erudiret, tamen, quia [0478B] universa massa modici fermenti asperitate laborabat, unius virtutis occidens, caeterarum virtutum orientem funditus nubilabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 85:3)
Dux autem, Sarraceno audito, benigne illi in omnibus aurem adhibuit, et curam ejus egit ut sic magis viro blandiretur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:2)
promittens se deinceps omnibus misericordiam [0626B] fieri, regem Baldewinum se velle honorare et amare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 94:4)
Quare Regula Amoris dicit, "Quinon zelat, amare non potest," et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 9:9)
Et alius dixit,"Cum amas, non sapies;
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:3)
cum sapies, non amabis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:4)
Et alia Regula dixit, "Probitas sola quemque facit amare."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 34:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION