라틴어 문장 검색

Reliquae sunt duae partes honestatis, quarum altera in animi excellentis magnitudine et praestantia cernitur, altera in conforrnatione et moderatione continentiae et temperantiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:3)
Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:1)
accedat eodem oportet lepos quidam facetiaeque et eruditio libero digna celeritasque et brevitas et respondendi et lacessendi subtili venustate atque urbanitate coniuncta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 17:2)
in qua cum omnes in oris et vocis et motus moderatione laborent, quis ignorat quam pauci sint fuerintque, quos animo aequo spectare possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:4)
sic enim statuo, perfecti oratoris moderatione et sapientia non solum ipsius dignitatem, sed et privatorum plurimorum et universae rei publicae salutem maxime contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 34:2)
Quod si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:4)
eiusdem et languentis populi incitatio et effrenati moderatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:2)
itaque qualis apud Graecos Pherecydes, Hellanicus, Acusilas fuit aliique permulti, talis noster Cato et Pictor et Piso, qui neque tenent, quibus rebus ornetur oratio - modo enim huc ista sunt importata - et, dum intellegatur quid dicant, unam dicendi laudem putant esse brevitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 53:2)
Haec igitur adhibenda est primum in iocando moderatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:1)
" Temporis igitur ratio et ipsius dicacitatis moderatio et temperantia et raritas dictorum distinguent oratorem a scurra, et quod nos cum causa dicimus, non ut ridiculi videamur, sed ut proficiamus aliquid, illi totum diem et sine causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:1)
Narrare vero rem quod breviter iubent, si brevitas appellanda est, cum verbum nullum redundat, brevis est L. Crassi oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:1)
sin tum est brevitas, cum tantum verborum est quantum necesse est, aliquando id opus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 326:2)
Quod si hanc brevitatem quaesisset:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:3)
quamquam hoc ipsum "effertur, imus," concisum est ita, ut non brevitati servitum sit, sed magis venustati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 327:5)
Sed et festivitatem habet narratio distincta personis et interpuncta sermonibus, et est et probabilius, quod gestum esse dicas, cum quem ad modum actum sit exponas, et multo apertius ad intellegendum est, si constituitur aliquando ac non ista brevitate percurritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 328:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION