라틴어 문장 검색

vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios pacem, tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali Poenisque, preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 10:1)
augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 338:1)
et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus parem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 287:1)
nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi praestant - sive robore animorum vincuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 448:2)
tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginienses fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 624:1)
Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장26)
Itaque dextra et sinistra austrum leuconotus et altanus flare solet, africum libonotus et subvesperus, circa favonium argestes et certis temporibus etesiae, ad latera cauri circius et corus, circa septentrionem thracias et gallicus, dextra ac sinistra aquilonem supernas et caecias, circa solanum carbas et certo tempore ornithiae, euri vero medias partes tenentis in extremis euricircias et volturnus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장43)
quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장59)

SEARCH

MENU NAVIGATION