라틴어 문장 검색

Dum niue candet humus, glacies dum sopit aquarum Cursus, in colubrum turbida seuit hyemps.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et colubro 12:1)
Hanc, si celsa cadat, saxea franget humus.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:10)
Vt linum pariat de lini semine semen Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:1)
exit humo semen et herba uiret.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:4)
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris, Quam tegat inmundas res bene munda nates.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:11)
enimuero quod luto fictum uel aere infusum uel lapide incussum uel cera inustum uel pigmento illitum uel alio quopiam humano artificio adsimulatum est, non multa intercapedine temporis dissimile redditur et ritu cadaueris unum uultum et immobilem possidet.
(아풀레이우스, 변명 13:9)
Tertium mendacium uestrum fuit macilentam uel omnino euisceratam formam diri cadaueris fabricatam, prorsus horribilem et larualem.
(아풀레이우스, 변명 61:1)
togam quoque parari et uoto et funeri, item pallio cadauera operiri et philosophos amiciri.
(아풀레이우스, 플로리다 4:7)
cumque interscapulum Crates retexisset, quod erat aucto gibbere, peram cum baculo et pallium humi posuisset eamque supellectilem sibi esse puellae profiteretur eamque formam, quam uiderat:
(아풀레이우스, 플로리다 14:7)
Grabatulus, alioquin breviculus et uno pede mutilus ac putris, impetus tanti violentia prosternitur, me quoque evolutum atque excussum humi recidens inversum cooperit ac tegit.
(아풀레이우스, 변신, 1권 9:12)
"Supersit hic saltem, qui miselli huius corpus parva contumulet humo,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 11:9)
Ianitor pone stabuli ostium humi cubitans, etiam nunc semisomnus
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:5)
denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi.
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:12)
Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:5)
"nam ne mortuorum quidem sepulchra tuta dicuntur sed ex bustis et rogis reliquiae quaedam et cadaverum praesegmina ad exitiabiles viventium fortunas petuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 2권 20:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION