라틴어 문장 검색

Hunc vehit immanis Triton et caerula concha exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti frons hominem praefert, in pristim desinit alvus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:6)
Quam magnus Orion, cum pedes incedit medii per maxima Nerei stagna viam scindens, umero supereminet undas aut summis referens annosam montibus ornum ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 31:6)
Ferro sonat alta bipenni fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus, robora nec cuneis et olentem scindere cedrum nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:9)
fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 9:3)
Hos tibi dant calamos, en accipe, Musae, Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat cantando rigidas deducere montibus ornos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.42)
quam circum extremae dextra laevaque trahuntur caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:4)
caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:14)
castaneae fagus, ornusque incanuit albo flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:11)
fluminibus salices crassisque paludibus alni nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:2)
"Est in Carphatio Neptuni gurgite vates caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor et iuncto bipedum curru metitur equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:1)
Quin ipsae stupuere domus atque intima Leti tartara caeruleosque implexae crinibus angues Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora atque Ixionii vento rota constitit orbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 18:10)
permitte divis cetera, qui simul stravere ventos aequore fervido deproeliantis, nec cupressi nec veteres agitantur orni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 93)
Non semper imbres nubibus hispidos manant in agros aut mare Caspium vexant inaequales procellae usque nec Armeniis in oris, amice Valgi, stat glacies iners mensis per omnis aut Aquilonibus querceta Gargani laborant et foliis viduantur orni:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 91)
potes hac ab orno pendulum zona bene te secuta laedere collum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2720)
"invicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet Assaraci tellus, quam frigida parvi findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo Subtemine Parcae rupere, nec mater domum caerula te revehet."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 138)

SEARCH

MENU NAVIGATION