라틴어 문장 검색

Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
talem et socium habuit et magistrum, qui egentium famem suas fecit esse divitias et miseris derelicta in suam miseriam tenuit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 10:4)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Ea certe fuit vis calamitatis, ut in experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus inmortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis mereretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 3:1)
Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 24:1)
Sed ille quidem par tantae calamitati fuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 25:2)
quippe cum servi militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 2:1)
Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 8:1)
In Africa quoque par et virtus et calamitas Curionis fuit, qui ad recipiendam provinciam missus, pulso fugatoque Varo superbus, subitum Iubae regis adventum equitatumque Maurorum sustinere non potuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 34:1)
sed et post calamitatem apud Thrasimenum notae cladis acceptam libertini quoque in sacramentum vocati sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 31:3)
Frugalitas miseria est rumoris boni.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 11:5)
Vexatam Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut inmanitatis genus reperiri queat quod in eo tempore Italia non perpessa sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 10:3)
Sallustius in Iugurtha nam ego quidem vellem et haec quae scribo et illa quae antea in senatu questus sum vana forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3928)
res dura] oportebat ex aliqua parte enuntiari domus calamitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5633)

SEARCH

MENU NAVIGATION